monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29 > Marcus, 10 > Psalmi, 26 > Deuteronomium, 13 > Daniel, 4 > LIBER TERTIUS. > Isaias, 15 > Ioannis I, 16 > ad Corinthios II, 12 > 24 > sectio 7 > Lucas, 23 > Iob, 4 > B > ad Galatas, 6 > 32
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXI <<<     >>> XXXIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXII

1 (Vers. 1 et 2.) Et occurrerunt ei Angeli Dei, et dixit Iacob ut vidit eos: Castra Dei haec sunt, et vocavit nomen loci eius Castra. Ubi hic castra posita sunt, in Hebraeo habet MANAIM; ut sciamus, si quando non interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre, ad fratrem iturus inimicum, Angelorum se comitantium excipitur choris.
2 (Vers. 9 et 10.) Et dixit Iacob, Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti ad me, Revertere in terram tuam, et benedicam tibi: minor sum omni misericordia tua, et omni veritate tua, quam fecisti pro servo tuo. Pro eo quod nos posuimus, minor sum, aliud [Nempe ἱκανούσθω μοι, quod Latine reddideris, sufficit mihi, vel sufficiens sum.] nescio quid, quod sensum turbet, in Graecis et Latinis codicibus continetur.
3 (Vers. 27 et 28.) Et dixit ei: Quod nomen tibi? Qui ait, Iacob. Dixit autem ei: Iam non vocabitur Iacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis. Iosephus in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit: quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo [Invenias autem facile, si sacri textus verba , non de Deo, ut Hieronymus, sed, ut Iosephus, de Angelo intelligas, quemadmodum et Osias propheta accepit cap. XII, v. 7. , pugna contendit cum Angelo. Sic autem habet Iosephi locus lib. I, cap. 20: Ἐκέλευσε (sc. ἄγγελος) καλεῖσθαι αὐτὸν Ἰσράηλον· σημαίνει δὲ τοῦτο κατὰ τὴν Ἑβραίων γλώτταν τὸν ἀντίσταντα ἀγγέλῳ θείῳ. Iussit, Angelus, ut se Israelum vocaret: quod Hebraica lingua significat Angelo reluctantem. Accedit huic expositioni Iustinus Dialog. cum Triphone, cui Israel dicitur, ἄνθρωπος νικῶν δύναμιν· τὸ γὰρ Ἴσρα, ἄνθρωπος νικῶν ἐστί. τὸ δὲ ἔλι δύναμις. Homo vincens potentiam. Vox enim Isra est homo vincens, el autem potentia, Deduxerit ex , quod virum sonat, et , quod est dominari, aut vincere, denique , potestas, sive Angelus.] penitus invenire non potui. Et quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Quare? Interpretatur Aquila ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ, Symmachus ὅτι ἤρξω πρὸς Θεὸν: Septuaginta et Theodotio, ὅτι ἐνίσχυσας μετὰ Θεοῦ. [Sarith enim, etc. Hodie legimus Saritha, 2 pers. sing. masc. praeteriti a verbo Sara, quod principem se gerere significat. MARTIAN. ---Sunt qui legi, supplerique velint ad hunc modum: Sarith enim, vel Sar, a quo vocabulo Israel derivatur, principem sonat. Certe hisce postremis Hieronymi verbis subaudiendum est, se gerere, ne secundam personam verbi quis existimet tamquam substantivum nomen illum accepisse.] SARITH enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Iacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum: sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti: quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes! Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, [Vir vero videns Deum, etc. Editi libri locum istud aliter exprimunt, legunt enim in hunc modum: Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ut vir ex tribus litteris scribatur, aleph, iod, sin, ut dicatur is: videns, etc. Unus est codex Colbertinus, qui eumdem ordinem verborum retinet, caeteri omnes Regii, Colbertini, et Corbeienses cum plurimis aliis legunt ut nos edidimus. MARTIAN. ---Verba sive mens videns Deum, quae Martianaeus omisit, ex mss. nostrorum consensu, et Victorii editione suffecimus. Videsis porro, quae ad eam vocem Israel in libro Nominum observamus.] vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere, quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel, per has litteras scribitur, IOD, SIN, RES, ALEPH, LAMED, quod interpretatur princeps Dei, sive, directus Dei, hoc est, εὐθύτατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ALEPH, IOD, SIN, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur IS: videns autem ex tribus, RES, ALEPH, HE, et dicatur RAA. Porro EL, ex duabus ALEPH et LAMED: et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis [Ex his nempe fuerunt Philo lib. de Praemiis et Poenis, Eusebius Praeparat. Evang. XI, 6. Olympiodorus in cap. I Ecclesiastae, Didymus lib. de Spiritu Sancto, atque alii passim, quos ad eum Didymi locum, num. 44 memoramus. Eo quoque referendi sunt bene multi, quibus Israel dicitur ὁρατικὸς ἀνήρ καὶ θεωρητικός. Una vera est, quam Hieron. fere praefert expositio, Princeps cum Deo.] sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, sive mentem videntem Deum transtulerunt: nos magis Scripturae, et Angeli, vel Dei, qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cuiuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur:
4 (Vers. 29 et 30.) Et benedixit eum ibi, et vocavit Iacob nomen loci illius, Facies Dei: vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea; in Hebraeo dicitur [In Hebraeo dicitur Phanuel. In Hebraeo hodierno non Phanuel cum vau in medio, sed Phaniel vel Paniel cum iod scriptum legimus. Facilis porro est litterarum vau et iod permutatio, quia differunt sola magnitudine vel parvitate, quod saepius observat Hieronymus. MARTIAN. ---Hic quidem in Hebraicis exemplaribus cum iod scribitur , sed in subsequenti versiculo cum vau, . Et I Paralipomen. VIII, 24, , cheri, quae Massoretharum est ad marginem nota, .] PHANUEL, ut sciamus ipsum esse locum, qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, Phanuel legitur in Graeco.
Hieronymus HOME

bsb4610.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik